Litteras a te mihi stator tuus reddidit Tarsi a. d. xvi K. Sextilis. his ego ordine, ut videris velle, respondebo.
de successore meo nihil audivi neque quemquam fore arbitror. quin ad diem decedam, nulla causa est, praesertim sublato metu Parthico. commoraturum me nusquam sane arbitror; Rhodum Ciceronum causa puerorum accessurum puto, neque id tamen certum. ad urbem volo
quam primum venire; sed tamen iter meum rei publicae et rerum urbanarum ratio gubernabit. successor tuus non potest ita maturare, ullo modo ut tu me in Asia possis convenire.
uni epistulae respondi; venio ad alteram.
Petis a me, ut Bibulo te quam diligentissime commendem. in quo mihi voluntas non dest, sed locus esse videtur tecum expostulandi. solus enim tu ex omnibus, qui cum Bibulo sunt, certiorem me numquam fecisti, quam valde Bibuli voluntas a me sine causa abhorreret. permulti enim ad me detulerunt, quom magnus Antiochiae metus esset et magna spes in me atque in exercitu meo, solitum dicere quidvis se perpeti malle quam videri eguisse auxilio meo; quod ego officio quaestorio te adductum reticere de praetore tuo non moleste ferebam, quamquam, quem ad modum tractarere, audiebam. ille autem, cum ad Thermum de Parthico bello scriberet, ad me litteram numquam misit, ad quem intellegebat eius belli periculum pertinere; tantum de auguratu fili sui scripsit ad me; in quo ego misericordia commotus, et quod semper amicissimus Bibulo fui, dedi operam ut ei quam humanissime scriberem.